Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

| LITTERIS COMMENDATITI[IS]

Sancto et Deo amabile Magnone, donum Dei archiepiscopo ex Senonica urbe, ego enim in Dei nomine Ebroinus, donum Dei archiepiscopus ex Bitorige urbe, in Domino Iesu salutes optamus vobis in perpetuum.

De cetero notum facimus sanctitati vestre, quia iste presens presbyter/ nomen Dodobertus, parrochianus noster, in nostra diocese natus et sacris litteris edocatus,/ ad ordinem sacrum eum promovere iussimus. Postea vero petivit nobis licentiam, ut in vestram parrochiam apud homine alico nomen Hercambaldo manere voluissed. Nos vero petitione illius non denegavimus, nisi licentiam illi dedissemus, quia scimus, quod de bene liberis hominibus ortus sit. Unde has litteras commendaticias more ecclesiastico factas ad sanctitatem vestram misimus, ut scire valeat Deo digna caritas vestra, eum nec fuga | lapsum, nec sua malicia a nobis eiectum, sed nostra voluntate destinatum. Et ut certius credatis, greca elementa, que octogenarium, quadringentes[i]mum et primum numerus exprimunt, inprimitus adneximus; Π Petri quoque nomine prima littera sumpta in medium adscribere rogavimus; nihilominus etiam parvitatis nostre nomine prima littera H/E, magnitudinis vestre secunda littera A, istius fratri nomine tercia littera Δ, civitatis nostrae quartam Ω et indictione quarta adiunximus; addimus nonagenarium et nonum numerus, id est Ϙ et Θ; et insequenter inpressione sigilli nostri supter confirmavimus et manu propria eum roboravimus et clericis nostris roborari iussimus.

Actum in anno x imperii domni nostri illius et anno xliii regni eius, in Dei nomine feliciter. AMEN.