Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[Ohne Titel]

Greca elementa litterarum numerus expremere nullusque, qui vel tenuiter greci sermonis notitiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos latinusformatasvocat, aliqua frau[s] falsitudinis temere praesumeretur, hoc a patribus cccxviii Nicea constitutis saluberrime inventum est et constitutum, ut formate epistole hanc calculationis seu supputationis habeant rationem: Id est, ut adsumantur in subputationem prima greca elementa patris et filii et Spiritus sancti, hoc est Π, Υ, Α, | que elementa octogenarium, quadragentesimum et primum significant numerus; Petri quoque apostoli prima littera, id est Π, qui numerus octoginta significat; eius, qui scribit epistolam prima littera, cuius scribitur secunda littera, accipientis tertia littera, civitatis quoque de qua scribitur quarta et indictionis, quecumque est idem temporis, idem qui fuerit, numerus adsumatur; atque ita his omnibus litteris grecis, que, ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quecumque collecta fuerit, summam epistola teneat. Hanc qui suscipit omni cautela requirat expresse; addat preterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerus, qui secundum greca elementa significant [AMHN].