Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

... secundum lege romana nullatenus revocetur.

Sub die illo, anno illo regnum domni nostri illius regis, inditionum ille,/ vir venerabilis ille diaconus testatur eis, qui as tabolas subscripturis, manomittere in ecclesia illa vendictaque liberare famulo illo/ suum nomen illo, bene sibi merito; secundum constitutionem bene memore Co[n]stantine legis, que sa[n]xum est, ut omnis, qui sub oculis episcoporum, presbiterorum seu diaconorum in ecclesia manumittantur, a[d] civitate pertinere et ab ecclesia defensa[n]tur, et vult eum iusta consuetudinem, cuius commemoratio subpra vida est, ad civitate pertinere Romana; ea tamen conditionum: eas ubique volueris, parte, quam [elegeris], pergas, tamquam si ab ingenuus parentibus fuisses natus vel procreatuset nulli heredum hac proheredum [m]eorum minime quicquam debeat servitutis nec libertinitatis gratia nec patronatus obsequium; sicut dixi, sub integra et legitima ingenuitate debeat permanere ingenuus atque securus et semper ad civ[itat]e debeat pertinere Romana, testamentum etiam | faciendi liberam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero ...