Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

INDICULUM

Nolite, domnae, nolite, sanctae, nolite credere fabulas falsas, quia multum habetis falsatores, qui vobis proferunt falsos sermones; furi atque muronis similis aetiam et susur[r]onis, et vobis, domne, non erunt protectoris. Latrat vulpis, sed non ut canis; saltus init semper inanis; cauta proferit, iam non fronte; cito decadet ante cano forte. Volat upu[p]a et non arundo; isterco commedit in s[u]o frundo; humile facit capta dura. Sicut dilatus in falsatura falsator vadit; tamquam latro ad aura psallit; ut Escotus mentit; semper vadit toritus et oc dicit, que numquam vidit.

Nolite, domne, atque prudentis vestras non confrangat mentis, et non derelinquere serventes. Tempus quidem iam transactus et hoc feci, quod vobis fuit adaptum, iam modo per verba fallacia sic sum deiactus de vestra gratia.