Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Appennis-Verfahren: Ausstellung einer Appennis-Urkunde

Appennis-Urkunde, mittels welcher eine Versammlung aus einem Grafen und weiteren Männern das Eigentum eines Mannes bestätigt, nachdem dieser seine Dokumente durch Brand verloren und dieser Brand von einem Amtmannes ( iudex) und seinen Nachbarn bestätigt wurde.

RELATUM QUE DICITUR APENNIS

Mox nobilium Romanorum adsuevit et ratio iure deposcit, ut, se cuiuscumque domus igne cremetur, per seriam scripturarum cartolam relatione, que dicitur apennis, recipiat. |

Quamobrem, cum quadam die inluster ille comis ad multorum causas audiendum vel recta iudicia terminandum unacum plures personis resedentes, ibique veniens homo alicus nomen ille suggerit, intulit, eo quod ante hos dies, casum faciente, casa sua cum omnem mobilem vel intro domo conpendia seo et strumenta cartarum ibidem igne cremassent. Et quia ille iudex vel vicini paginsi ipsius ad praesens veniente ita dixerunt vel testimoniaverunt, quod ad hoc videndum accesserant; sic vero et hactum aderat. Sic superdictus ille comis vel reliquis Francis personis iuxta praesorium retroque precedentium cartola relatione, que dicitur apennis, ei dare decreverunt, ut, quicquid ex haccessione parentum aut ex contractu habebat, tam per venditionis, donationes, cessiones, iudiciis, obnoxationes, cautiones, commutationes seu per ceteris scripturis ad eum pervenit domin[i]um vel potestate, inceps perveniatur in suo iure, absque refragationis vel modolationis in suo permaneant. Vicinorum manu propria subter roboravimus et post nostro roborare decrevimus.