Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

ITEM ALIUM INDICULUM

Ille rex Francorum, vir inluster, illo comite seu iuniores atque successoresque vestros seu mis|sos/ nostros discorrentis.

Cognuscatis, quia in nostra aelemosina taliter isto praesente illo: dum et ipse senos esse videtur, taliter ei concessimus, ut de omnis hostis vel omnibus bannis seu et arribannus sit conservatus, ut neque vos neque iuniores atque successores vestros ipso pro hoc inquietare nec dismanuare non praesumatis nec facere demittatis; sed licet ei, cum Dei et nostra gratia quieto ordine ad propria vivere vel sedere.

Et ut circius credatis, manu nostro subter adfirmavimus et de anulo nostro segelavimus.