Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Belegschreiben über einen Reinigungseid wegen Tötung in Selbstverteidigung

Protokoll, bekräftigt von einem Grafen und boni homines, über die Erbringung eines Reinigungseides durch einen Mann vor drei aloarii und mit zwölf Eidhelfern, der einen anderen Mann in Selbstverteidigung erschlagen hatte.

NOTITIA DE HOMINE FORBATUDO

Noticia, qualiter et quibus praesentibus veniens homo alicus nomen ille in pago illo, in loco que dicitur ille, in mallo publico ante ipso comite illo vel aliis bonis hominibus, qui subter firmaverunt, positam manum suam super sacrosancto altario sancto illo, sic iuratus dixit:

Hic iuro per hunc loco sancto et Deo altissimo et virtutis sancto illo: Homo alicus nomen ille, ira factus, apud arma sua super me venit et collapus super me misit; et sic mihi Deus directum dedit: Ego ipso de ar|mamea percussi, talis collapus ei dedi, per quid ipse mortuus est; et quod feci super me feci. Et ego hodie ipso facio ad frodanno et firbatudo infra noctis xlii, sicut lex et nostra consuetudo est, apud tris aloarius et xii conlaudantes.“

Iuraverunt et de linguas eorum legibus direxerant.

Id sunt, qui praesentibus fuerunt ...