Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

CESSIO AD AECCLESIA

Domine sanctae hac reverentissimae, ecclesiae sancti illius, qui est constructa in pago illo, in loco que dicitur ille, ego | in Dei nomen ille.

Pro meis peccatis minuendis, ut in futurum Dominus veniam mihi prestare dignetur, cedo ad lumenvel sacrificioad ipsa casa Deivel ipso domo Dei condirgendocessumque in perpetuum esse volo; et de iuro meo in iure et dedominatione ipsius ecclesiae transcribo atque transfundo; hoc est res propriaetatis meae in pago illo, in loco que dicitur illo; in iamdicta loca id est tam mansis, domibus, aedificiis, totum et ad integrum, rem inexquisita; ita ut ab hodiernum diem ipsa casa Dei ad altare domino proferendovel ad ipso domo Dei condirgendoipsas res habere debeat. Et si[c] mihi placuit inserendum, ut, nullus pontifex aut quislibet rector, si de ipsa casa Dei, de ipso lumenvel sacrificiumipsas res abstrahere conaverit, aut in beneficium dare praesumpserit, tunc ipsas res ad me vel heredibus meis perveniant. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc cessione ista, quem ego plenissima voluntate mea pro amore domini nostri Iesu Christi fieri et adfir|mare rogavi, venire conaverit, inferat tibi ista tota servante unacum socio fisco auri untias tantas esse multando, et praesens cessio omni tempore firma permaneat.