Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

MANDATUM

Domno magnifico fratri illo ille.

Omnibus non habetur incognitum, qualiter mihi senectus adgravat et infirmitas domat, et causas meas minime valeo prosequere vel admallare. Propterea preco et supplico caritati tuae, ut in vicem meam omnes causas meas tam in pago quam et in palacio vel in quacumque pagis vel terreturiis, ubicumque mihi oportet, apud quemlibet hominem tam ad malandum quam ad responsum dandum persequere facias; et quicquid exinde aegeris gesserisve, apud me in omnibus et ex omnibus ratum et aptum atque transactum, in omnibus definitum esse cognuscas, quia amo te quam me, plus te quam heredibus meis. Et ut hoc mandatum post te firmiore reteneas, et taliter obtineat firmitate, quasi gestibus fuisset oblegatum, manu propria subter decrevi adfirmare et, qui subscripserint, in praesente rogavi...