Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

SECURITAS

Non minima, sed maxima vertetur discordia inter illos et illos. Venientes ante illo et illo repedivit ipse ille adversus ipsius lui, eo quod genitore suoaut germano suoillo mala ordine interfecisset. Interrogatum fuit ad ipsos viros ipsius lui, se hac causa hacta vel perpetrata fuisset, a[n] non, sed ipse in praesente edicere deberet. Sed ipse ille hanc causam minime potuit denegare. Sic ab ipsis viris fuit iudicatum, ut illa leodem, [sicut] lex erat, desolvere | deberet; quod ita in praesente et fecit.

Et ego hanc securitate in ipso illo fieri et adfirmare rogavi, ut nullumquam tempore de iamdicta morte nec de ipsa leudi nec ego ipse nec ullus de heredibus meis nec quislibet ullas calumnias/ nec repeditionis agere nec repedire non debeamus. Quod quia adtemptaverimus, nullum obteneat effectum, et insuper inferamus tibi unacum sotio fisco auri untias tantas esse multando; et praesens securitas omni tempore firma permaneat.