Fridhere übergibt seinen Besitz zu Königsdorf (LK Wolfratshausen) nach seinem Tode an Schäftlarn.
Datierung: (828) 01 27
Ausstellungsort: Kl. Schäftlarn
Ad sacrosanctum monasterium sancti Dionisii, quod est constructum super fluvium, qui dicitur Isura, in loco nuncupante Peipinpach ego Fridhere cogitavi primum ob dei timorem seu pro peccatis meis minuendis vel pro aeterna retributione tractavi meo et tradidi omnia, quae habui in loco nuncupante Chumiztorf, ad prefatum monasterium sancti Dionisii coram Hittone episcopo rura, prata, campos et silvas aquarumque decursus, mobile vel inmobile, cultum vel incultum omnia ex integro tradidi ut post obitum meum ibi sit firmiter atque stabiliter in perpetuum delegatum et confirmatum Isti sunt testes Tozzi, Gotefrid, Heistolf, Heilker, Wolfcrim, Sigipald, Adalpreht, Reginfrid, Kagenhart, Trut, Waltilo, Wicco, Sigewart, Anulo presbiter. Hoc fuit factum in VI. kalendas Februarii anno XV. regnante domno nostro Ludewico imperatore indictione quinta.