Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Balduuini, Nummer 6


Datierung: (vor 1043 11 23)

Apertum sit universae christianitati, qualiter quidam presbiter sanctae Iuuauensis ecclesiae nomine Pezaman quandam commutationem fecerit cum seniore suo Baldevuino archiepiscopo et suae sanctae congregationis preposito Liutoldo tale predium tradendo quale habuit Rincheim, cum omni iure huic praedio succedenti in manus archiepiscopi Baldevuini et advocati sui Engilberti ac praepositi Liutoldi suique advocati Engilrammi perpetuo possidendum Econtra retraditum est eidem clerico per equalem mensuram id in perpetuam proprietatem quod antea habuit in benefitium in loco Viscaha dicto, clericis ac laicis id conlaudantibus. Huic vero rei isti adhibiti sunt testes: Wezil, Anno, Engilram, Ruodpreht, Etih, Truont, Pezili.