Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Balduuini, Nummer 5


Datierung: a) (vor 1049) b) (vor 1060 04 08)

a) Quidam de familia sancti Rǒdberti de servis fratrum nomine Adalpraeth adiit dominum suum Altuuinum prepositum et ceteros fratres causa commutandi agrum, quem Chǒlpingun, habuit, quod prepositus ob iuge eius servicium cum adsensu fratrum annuerat. Legavit quoque idem servus in manum archiepiscopi Balduuini suique advocati Engilberti et in manum praepositi eiusque advocati Engilrammi XX iugera ad Chǒlpingun sita ad altare sancti Rǒdberti in perpetuam fratrum servitutem. Econtra recepit per manum archiepiscopi et prepositi et utriusque advocati tantundem agri in eadem villa. Huius rei testes sunt Willihalm, Wezil, Engilram, Anzo, Piligrim, Pezili, Raban, Azili, Izaman, Wezo, Iagob, Truzi.

b) Idem Adalpraeth postea cum domino suo Wezilino fratrum praeposito quandam fecit commutationem. Tradidit namque in manum archiepiscopi Balduuini suique advocati Engilberti et in manum preprositi Wezilini eiusque advocati Engilrammi X iugera agri in loco, qui est Chǒlpingun. Sed econtra totidem data sunt sibi in eodem loco. Huius rei testes sunt: Raban, Marhuuarth, Ezzo, Pezili, Heinrih, Albrih, Willihalm.