Datierung: 991 - 1023
a) Notum sit omnibus Christi fidelibus qualiter quidam nobilis vir Dietmarus cum Hartwico archiepiscopo quoddam concambium facere decrevit. Tradidit namque idem Dietmarvs in manus Hartwici archiepiscopi et advocoti sui Adalberti ad Salaueldun hobas V ad sanctum Petrvm sanctumque Rvodbertvm in proprium perpetuo tenendum Econtra vero Hartuuicus archiepiscopus cum manu sui advocati Adalperti atque cum consultu clericorum et laicorum utriusque sexus ad Paldinperc hobas V aequa mensura eidem Dietmaro in proprium tradidit perpetualiter possidendum Isti sunt testes Aripo, Adalpreht, Eparker, Vocho, Volchrat, Rahauuin, Eparhart, Raffolt, Lanzo.
b) Eodem die idem Dietmarus in manus Hartuuici archiepiscopi et advocati sui Adalperti ad Salaueldun hobas V ad sanctum Petrvm sanctumque Rvodbertvm tradidit perpetuo in proprium tenendum. Econtra vero Hartuuicvs archiepiscopus cum manu sui advocati Adalperti ad Paldinperc hobas V eidem Dietmaro tradidit perpetuo tenendum. Isti sunt testes: Aripo, Adalpreht, Eparker, Vocho, Volchrat, Rahauuin, Eparhart, Raffolt, Lanzo, Hartuuic.
c) Postremo igitur eodem die idem Dietmarus ad Salaueldun suam ecclesiam et in prata silvas pascua alpas et omnia, quae in illa valle visus est habere, excepta I molendina et hoba I ad Zidalarun in manus Hartuuici archiepiscopi et advocati sui Adalperti ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertvm perpetuo in proprium tenendum tradidit. Econtra Hartuuicus archiepiscopus cum manu sui advocati Adalperti ad Paldinperch ecclesiam cum decimatione â domibas XI Dietmaro nobili viro perpetuo in proprium tenendum tradidit, utrimque molendinis cum omni lege exceptis. Isti sunt testes: Aripo, Adalpreht, Eparker, Vocho, Volchrat, Rahauuin, Eparhart, Raffolt, Lanzo, Hartuuic.