Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 24


Datierung: (nach 976)

CONPLACITATIO UUILAE QEDAM NOBILIS MULIERIS CUM ARCHIEPISCOPO FRIDARICO.

Notum sit omnibus fidelibus presentibus et futuris qualiter quaedam nobilis femina nominata Uuilla cum manu advocati sui, videlicet patrui nominati Diotmar, fecit quandam conplatitationem cum archiepiscopo Fridarico per manus advocati sui nominati Pernhardi. Eandem necesse est vobis intendere, quia dedit talem proprietatem, qualem habuit in loco, qui dicitur Lûizpahc, id est tres hobas cum silvis pratis agris cultis et incultis quaesitis et inquaesitis pro VIIII hobis, quae sitae sunt ad Puzeprunnin, et unam hobam et molendinariam domum cum omnibus molendinis, quae inter sunt in loco, qui dicitur Vunsinga pro ecclesiastica et pro decimatione, quae pertinet ad praedictum locum, id est ad Puzeprunnin, et pro orientali silva, occidentali frutice. Hanc aetiam fecit sub tali legis tutamine sibi et fratri suo nominato Pernhart matrique suae in proprium usque ad finem vitae habere, si vellet post obitum patris eorum in viduitate permanere; sin autem illis duobus habere usque ad obitum vitae, post haec vero et quod dedit et quod accepit in vestituram sancti Petri sanctique Ruoberti concessit perpetualiter habere Isti sunt testes per aures adtracti Hartuic comes, Engilpreht, Vuâlahc, iterum Vualahc, Altman, Reginhart, Adalpreht, Kerolt, Hadamar, Eparbart, Engilhalm, Uuipreht, Suithart, Diotmar, Adalpero, Arnolt, Liutfrid, Engildeo, Meginhart, Lanzo, Kêrhoh, Adalfrid, Vualtunc, Adalrih, Otpreht.