De Holzhus et Torringen et circumiacentibus locis.
Levpolt liber homo dedit medietatem proprietatis sue ad Holzhůs. Madehelm presbiter dedit sua ad Widaha. Noe et Chunrich fratres dederunt terciam partem propriestatis eorum, que habuerunt ad Holzhus. Sitil tradidit semet ipsum cum omnibus, que habuit ad Holzhůs. Arn episcopus concambiavit cum Williberto, quod habuit ad Holzhus et dedit ei ad aliud Holzhus aliud equale. Similiter et concambiavit cum Fridianto presbitero, quod ille habuti iuxta Torringen iuxta Pechilingen, et dedit ei, quod fuit Reinberti presbiteri. Iterumque Arn episcopus concambiavit cum Nordberto et Irinhardo, quod habuerunt ad Holzhus super Dizzen et dedit eis ad aliud Holzhus equale. Patih dedit porcionem suam, quam habuit in Torringen. Welmůt dedit totam proprietatem suam, quam habuit in Torringen. Albertus et filius eius Herde tradiderunt, quod habuerunt proprietatis eorum in loco, qui dicitur Rorach. Wisigart dedit, quod ei Ŏgo de suo proprio dedit ad Heidenmose, et concambiavit cum Goteberto ad Frigoltesmose. Gerloch dedit suum proprium ad Titmaningen. Gothalm dedit suum proprium ad Torlheim. Ellinhart et mater eius dederunt omnia sua propria ad Widaha.