Egila illustris femina dedit dotem suam, quam Etih comes et vir eius dedit ei in Tagahartingen cum omni eius ibi possession. Gisilpercht illustris vir dedit omnia, que habuit in Tagaharting(en). Hiltrat dedit totum, quod habuit iuxta Tagahar(tingen) ad Holz. Machtolf clericus pro fratre suo Richholfo dedit iugera XXX, mancipia II in Taga(hartingen). Engelschalch dedit ad Fuhte iugera VIIII. Oetinch dedit iuxta Taga(hartigen), Watto ad Ruzmos colon. II. Graman et Walprecht fratres dederunt silvam bonam iuxta Taga(hartigen). Watto et Adelunch dederunt mansum I cum omni possessione sua ad Taga(hartigen). Rihholf omnia sua dedit ad T(agahartingen), sed Dauit gener eius medietatem inde abstulit. Altunch presbiter dedit sua ad T(agahartingen). Vto dedit quartam partem territorii sui et unum servum manentem cum omni possessione sua ad Ta(gahartingen). Ad Fuhta facta est vendicacio de ipsa re. Egilolf dedit domum suam cum omnibus ibidem pertinentibus et de terra arabili iugera XC in T(agahartingen). Prestaria Engelfridi et Grimberti et Osrici, que habuerunt de Tagahartingen. Christina dedit omnia sua propria in Tagahartingen. Concambium factum est cum Grimberto, qui dedit ad Megilingen et ad Matfrideshůsen. Megilo presbiter et Ediram frater eius dederunt sua propria, que habuerunt ad Fiůhte iuxta T(agahartingen). Confirmacio terminum facta est de tradicione ipsa, quam Wenilo venator quesivit, sed per veraces viros inventum est et signa facta sunt.
Meingoz dedit propria sua ad T(agahartingen). Chunrat dedit omnia que habuit propria in T(agahartingen). Into dedit omnia propria sua in Tuningen, quod est iuxta T(agahartingen). Heimo clericus et Willipercht frater eius dederunt omnia sua propria, que habuerunt in Gŏrichhingen. Noticia, qualiter Arn episcopus conquisivit tradicionem Eginolfi a Willihelmo filio eius sive Etich comitis (!) ad Atan, id est ecclesiam sancti Iohannis cum rebus suis et Chyemberch ad T(agahartingen). Levtswint dedit sua propria ad Paldilingen. Engelhart presbiter tradidit se ipsum et suam ecclesiam cum omnibus, que habuit propria iuxta T(agahartingen) et Megilingen.