Bvso presbiter Iohannes frater eius tradiderunt deo et sancto Petro atque sancto Růdberto ad Iuuauensem sedem pro animabus suis omne, quod proprietatis habuerunt in villa, quo vulgo dicitur Walchwis et in Bisoncio, quod nunc Pinzco dicitur, atque ad Saluelt super Sala fluvium in toto mansus XV cum omnibus appendiciis suis Ruther comes et Gerbolt nobiles viri ac potestativi tradiderunt ad predictam sedem omnem proprietatem suam, quicquid habuerunt in Pinzgo atque in Niwarin, mansus II. Sigiboldus iudex et Anno frater eius filiusque eiusdem Sigiwolf tradiderunt ibidem omnes res proprietatis sue, quas habuerunt in Vico Romanisco, et mansus II. Grimbertus comes per concessum Pippini regis, qui erat ei valde familiaris, et per consensum Thassilonis ducis dedit ad predictam sedem pro anima sua in villa, que dicitur Papinga, casam et curtem cum territorio, et silva mansus IIII. Aliud quoque, quod ibi ad istam sedem pertinent, nobiles et potestativi homines de propriis rebus tradiderunt pro animabus suis. Růdker at Otaker et Gotschalcus et Eberger nobiles viri tradiderunt de eorum proprietate, quod habuerunt ad Wenge super lacum Walrse et ad Strazza mansus VIIII cum omni appendicio eorum. Madelhelmus et Kazzilo fratres ac nobiles viri tradiderunt aliquas res proprietatis sue ad eandem sedem in Walrdorf et super rivulum Surâ. Lantfrit nobilis vir tradidit semet ipsum et proprietatem suam ad eandem sedem, quicquid habuit iuxta Walrse in loco dicto Summo Lacu. Isinhart vir nobilis tradidit filium suum Wolchenhardum et suam proprietatem super ipsum lacum. Egino vir nobilis dedit ibidem proprietatem suam in villa dicta Hihindorf et ad Půrn, quicquid in his locis babuit. Adelhoh et Pato fratres et Alo seu Richhart nobiles viri de sua proprietate dederunt, quod habuerunt in Hohendorf, ad eandem sedem; aliud vero dimiserunt liberis suis. Dignolus quidam vir nobilis tradidit ibidem res suas in vico, qui dicitur Liueringe, id est colonia III cum aliis appendiciis suis. Seuerinus quidam dedit iurnales VI. Angelus presbiter vir nobilis dedit de proprietate sua in loco dicto Figun ad eandem sedem. Adelfrit vir nobilis tradidit semet ipsum et filium suum ad eandem sedem Salzburg, et totum quod habuit in villa, que dicitur Chessindorf. Morich vir nobilis dedit proprietatem suam ibidem ad Walrse. Embrich vir nobilis dedit proprietatem suam ad eandem sedem in villa Herluinga. Hiltperht vir nobilis dedit proprietatem suam ibidem in Herluingen. Donatio Wigonis etiam in Herluingen. Iacob vir nobilis tradidit terciam partem hereditatis sue in Herluingen. Karl et Immin fratres, Sigiberht et Sumperht et Toto seu Leupwart dederunt porcionem hereditatis sue ad eandem sedem ab Liubilnaha et ad Huningen. Ad Wildorf quoddam dederunt viri nobiles, quoddam vero conparavit Virgilius episcopus ad viros nobiles et potestativos cum precio taxato. Sigibertus dedit ibidem iurnales LXX prata ad XXX carradas. Dulcissimo presbitero dedit Adalunch quidam vir nobilis propriam hereditatem suam ad Liubilndorf aliquo precio pro anima sua, et idem Dulcissimus presbiter tradidit hoc ipsum deo et sancto Petro Salzburgensem sedem pro anima sua et illius. Maio et Wich viri nobiles dederunt proprietatem suam in villa Saldorf. Item Wich vir nobilis dedit hereditatem suam ad eandem sedem in Pidingen. Richhart vir nobilis dedit proprietatem suam ibidem in Pidingen. Gotbercht vir nobilis dedit de proprietate sua in Pidinga mansum I et in Atergŏ mansus II. Pato vir nobilis dedit de proprietate sua quoddam in Pappingen. Ato et Gotwar uxor eius dederunt deo et sancto Petro, quod habuerunt in Perndorf. Iterumque pro filio Meinsteino dederunt suam porcionem ad Huningen. Helmger, Erchenger, Rudker, Alfrit, Wolfgoz, Leuperht, Guntpolt, item Alfrit nobiles viri dederunt porciones proprietatis sue ad eandem sedem in Richinheim. Rudhoh vir nobilis dedit pro filio suo Gerhoho porcvionem suam in Walchwis. Egilolf vir nobilis dedit terciam partem hereditatis sue, quod habuit in Salinis et ad Muln et totum, quod habuit in Saluelt. Mazzo vir nobilis dedit proprietatem suam in villa Liuaringa. Iohannes presbiter tradidit, quicquid proprietatis habuit in Walwis. Eber vir nobilis dedit pro anima sua ad predictam sedem omnia sua, que habuit in Walwis. Engelhart ad Fischaha dedit omnia sua. Vitalis et Germanus dederunt molendina, Helmbolt presbiter vir nobilis dedit suam proprietatem ibidem in Walwis. Anno vir nobilis tradidit semet ipsum ad ipsam sedem et omne, quod habuit in Walwis. Adalswint nobilis femina dedit ibidem propria sua in Vico Romanisco. Eberwalch vir nobilis dedit terciam partem de rebus propriis in eodem [loco]. Ezzil donavit res suas ad Wizinpach. Kemmil dedit campos V in eodem [loco]. Růdo vir nobilis dedit omnem proprietatem suam in Wizinpach et in Salinis. Růdhoh dedit colonia II et I molendinum in Wizinpach. Dauit et mater eius preclari homines dederunt proprietates suas in Salinis et Pinzgŏ. Wilpurch atque Sprata nobiles femine dederunt proprietates suas in Salinis et in Muen. Pato et uxor eius Rosmut nobiles dederunt proprietates suas, quicquid habuerunt in Wildorf; Germunt dedit sua in Wildorf. Machalm vir nobilis dedit semet ipsum et omnem proprietatem suam ad Offenwanch. Gunther vir nobilis dedit omnem proprietatem suam ad Liubendorf. Gerhart nobilis homo dedit proprietatem suam in Huningen. Reginbolt vir nobilis dedit proprietatis sue medietatem, quod habuit ad Lŏffi. Reginolt de Lantpotingen dedit semet ipsum et proprietatem suam in eadem villa. Gotschalcus vir nobilis dedit omnem proprietatem suam in Pidingen et ad Hegelin. Waninch nobilis dedit porcionem suam ad Hegelin. Adalfrit dedit omnia sua post obitum suum ad Hegilin. Ekko nobilis dedit terciam partem hereditatis sue, quod habuit ad Hegilin. Adelhart nobilis homo dedit propria sua ad Hegilin. Gutlint et Engeldrut nobiles femine dederunt propria sua ad Hegilin. Helmo dedit porcionem suam in Pidingen. Růdunch nobilis vir dedit porcionem propriam in villa Otmaringen et Adelhart ibidem dedit omnia sua. Gerhart iudex et vir nobilis dedit terciam partem de omni proprietate sua, quod habuit ad Tusindorf. Engelhoh nobilis homo dedit colonia II proprietatis sue in Tusindorf. Diethoh tradidit porcionem sue proprietatis in Tusindorf. Helmo et Otaker viri nobiles dederunt porcionem proprietatis sue in Tusindorf. Kazzilo vir nobilis dedit mansus II in Tusindorf et mancipia VI Tietwar dedit omnia sua in Tusindorf. Rapot et Pebo dederunt porciones proprietatis eorum iuxta Tusindorf. Wilhelmus nobilis dedit res proprias exceptis pratis ad Tusindorf. Otaker dedit omnia sua et aliqua pro precio in Tusindorf. Geberhoh vir nobilis dedit de proprio suo iugera XXX et prata ad Tusindorf. Leidrat vir nobilis dedit porcionem suam et quicquid sui erat ad Tusindorf et manentes servos II ad Megilingen. Reinhart tradidit, quicquid proprietatis habuit ad Tusindorf. Wichart vir nobilis tradidit semet ipsum et quidquid habuit ad Aschah iuxta Tusindorf. Donatio Dorfwini clerici et nobilis viri ad Trůn et ad Tusindorf. Engelperht nobilis dedit totum proprium suum, quod habuit ad Sureberch. Gumperht nobilis dedit porcionem proprietatis sue ad Tusinperch. Meinbreht vir nobilis dedit totam proprietatem suam ad T(usinperch). Rathoh dedit omnia sua in Tusinberch. Rothoh vir nobilis dedit omnem porcionem suam ad Tusinberch. Chunbrecht homo nobilis dedit omnem facultatem suam ad Tusinberch. Růdpercht dedit terciam partem proprietatis sue ad Winpůrch. Lantfrit frater eius dedit porcionem suam in Winpůrn.
< Notum sit, quod Arn archiepiscopus conquisivit II partes de Tusinperch a Gotberto >
Adalfrit vir nobilis dedit porcionem suam ad Egilin. Engilbolt dedit porcionem suam ad Egilin. Virgilius episcopus conparavit hoc castellum ad Swikerum ad Lŏffi. Pernhart dedit terciam partem proprietatis sue ad Lŏffi. Lyra quedam femina tradidit pro filio in Westergo mansum I et mancipia XIII ad Lŏffi. Germunt quidam donavit ad Ezzindorf. Abbas Wolchardus et Gumbolt donaverunt ad Antheringen et ad Perge super Walrse.
Aliorum eciam donatio virorum per nomina fuit hec. Donacio Engelberti et Hattonis in Antheringen. Donacio Waldrici de omni proprietate sua in Antheringen. Donacio Eberhardi in ipsa villa Antheringin. Růdhoh et Rathart dederunt proprium suum in Anth(eringen). Erchinhart dedit I colonum in Anth(eringen). Tradicio Sigiradi in villa nuncupata Patinga et donatio Babane uxoris eiusdem. Donatio Ederolfi et coniugis sue Schafthilde ad Offinwach. Donatio Goswide ad Arnoltingen. Donatio Sigberti ad Wildorf. Donatio Albrici dyaconi et Vronis fratis eius ad Purgunscerin. Donatio Lantwarii comitis et filie eius Dietmut ad Huningen et ad Uberse ac prestaria Arnoldi. Donatio Liuperti ad Nuzdorf iuxta montem, qui vocatur Hunsperch. Engelbertus potestativus homo dedit totum proprium suum ad Perndorf. Item Gotawar nobilis femina dedit pro Atone viro suo et pro se dotem suam cum omni, quod ei idem Ato dedit in proprium ad Perndorf. Liuther liber homo dedit medietatem de omni re sua in Perndorf. < Diethalmus vir quidam ad Wels quesivit donationem Atonis uxori sue filie Atonis, sed prevendicavit illud Arn episcopus. Item Ihho frater Atonis quesivit hanc ipsam sibi, sed revicit illum Arn episcopus. Item de cadem re cum eodem Ihhone placitum est habitum pro silva et continio ipsius tradicionis Atonis ad Perndorf ad Arn episcopo cum illis vicinis, qui ibi circumquaque haberant, id est Grumboldo Liupertu Herberto >. Idem Ihho Wichhalm et Socco atque Ampho tradiderunt res eorum in Nandieswanch. Gotbreht Norbreht Alwich tradiderunt res suas ad Spranswanch et Tepizzo fecit similiter in eadem villa de proprietate sua. Adalhoh et Pato fratres viri nobilis tradiderunt pro fratre eorum Růdberto mansus II in Atergŏ cum omni possessione eorum. Anno quidam dedit ibi res suas. Iterum Pato et uxor eius Rosmůt tradiderunt totum, quod habuerunt in Atergŏ, casam et curtim et territorio et mansus V um omni appendicio et sextum manentem in Hohindorf. Iacob et Alexandra mater eius potestativi homines tradiderunt omnia, que habuerunt propria in Atergŏ et Iacob tradidit semet ipsum. Gerwalch vir nobilis tradidit, quicquid habuit de territorio in Atergŏ. Dietrich et Pildrut tradiderunt casan et curtem et vineam una cum pomerio et alio parvo territorio super lacum Aterse. Machel et frater eius Wenil illustres viri tradiderunt totum, quod habuerunt proprietatis in loco, qui dicitur Pachmanna. Helmo illustris tradidit aliquas res proprietatis sue pro se ad Grůninpach, aliud vero vendidit precio Virgilio episcopo. Hiltigoz dedit ibi Virgilio episcopo prata XXVII. Heilrat illustris femina dedit totum, quod ei in dotem pervenit ad Grůninpach. Frideperht quidam ibi vendidit porcionem suam Virgilio episcopo ad Grůninpach. Goʒpolt vir illustris et Turo frater eius tradiderunt totam proprietatem suam, quam habuerunt in Ansheringen. Perchtgoz vir illustris tradidit ibi colonia II. Batahilt uxor Perchtgozi tradidit ibi totum, quod ei venit in dotem et alia mancipia sua. Richhard clericus homo nobilis tradidit hereditatem suam in Ansheringen. Ekkihart clericus dedit proprietatem suam in loco dicto Silungestorf. Waldrůt nobilis femina tradidit empcionem, quam conquisivit a viris nobilibus in loco, qui dictur Frumholtz. Ebo vir nobilis tradidit omnia propria sua ad Ehingen et filium suum ac semet ipsum. Ŏlpolt vir nobilis dedit totam proprietatem suam ad Willinperch. Folcho vir nobilis tradidit totum, quod proprietatis habuit ad Půrn. Ilbunch potestativus vir dedit omnem proprietatem suam ad Ehingen. Vto liber homo tradidit se ipsum et omnia, que habuit ad Holzhus. Sitil liber homo tradidit semet ipsum et totum, quod habuit ad Holzhus. Iohannes vir nobils dedit de proprio suo in Salinis in harena virgas VI, que virga haberat pedes XXVI et dimidium: hoc est in orientali parte ipsius harene et iuxta fluvium virgas IIII eiusdem mensure; deditque in Můn, quicquid proprietatis habebat. Wichker filius eiusdem dedit in eadem Můn et in Salinis totam porcionem suam post obitum suum. Hugo clericus dedit similiter in Můn et in Salinis omnem rem proprietatis sue. Gotesdruht vidua Egilolfi dedit post obitum suum infra Salinas casam et curtem et iuger I de terra et mancipia VI. Snelwach de Marciolis dedit silvam I prope illam ecclesiam. Ionas potestativus homo dedit in villam que dicitur Nana, quicquid proprietatis habuit ibi post obitum suum. Nepos quoque predicte Gotesdrade dedit in Salinas pro patre suo Egilolfo iuniore nomine Wentilperht iugera III et fornacium I ac mancipia VII pro anima sua. Gozbrecht vir nobilis dedit ad Walrse mansus II de proprio suo et mansum I in Wagingen. Otlant dedit omne, quod proprietatis habuit in Hohindorf. Saxo quidam debuit unum weregildum solvere ad Salzburg; conparavit ad Milonem colon(um) I in Hohindorf deditque ibidem. Adalot quidam dedit ibi proprietatem suam. Alarich et Adalrich dederunt territorium suum proprium et silvam bonam ad Hohindorf. Gunthart dedit ibi iugera XL. Richhart dedit ibi territorium suum et mansum et quod habuit in Nirwarn. Erhart dedit terciam partem proprietatis sue in Walrse. Reginolt diaconus dedit pro se et pro fratribus suis Rabano et Wintramo proprietatem, quam habuerunt in Walrse. Heimo dedit proprietatem suam, quam habuit ad Vrisesdorf. Donatio Adalberti comitis fuit ad Lutra et donatio Reimberti comitis pro se et pro fratre suo Norperto et conplacitacio eius. <Isti Romani de Fischaha voluerunt illam silvam iuxta Fischaha habere in proprio, sed Arn archiepiscopus per ipsos pagenses viros nobiles attestantes duobus vicibus conquisivit sancto Petro ad Salzburg. Placitum est habitum et quesicio Ilbungi fabri, qualiter Socco eum conquisiverit in servum; aliudque placitum de weregildo Wilchelmi fratre; tercium placitum, qualiter dedit Socco territorium eius ad Salzburg pro anima Wichelmi.>