Ad ipsam namque Iuuauensem episcopii sedem tradidit idem dux Theodbertus villam Vzilingam cum manentibus XX et omni appendicio quidquid ad ipsam villam pertinebat super Salzaha fluvium. Tradidit locellum Talgov prata et pascua et silvam. Tradidit eciam ad Cucullas prata et pascua atque silvam et alpes atque manentes III cum alia re ibidem pertinenti. Tradidit quoque in eodem pago Salzburgowe villam, que dicitur Titmannige, cum mansis XXIIII, et ad Torleheim ecclesiam cum territorio ibidem pertinenti, cum aquis et pascuis seu farinariis et silva. In Inskov quoque tradidit ad eandem sedem idem dux villam, que dicitur Ehartingen, cum mansis XV super Isnam fluvium et prata, aliud quoque territorium et silvam cum omnibus ibidem pertinentibus. Deditque locum qui dicitur ad Purch et ad Tisingen iuxta villam dictam Tuzzlingen et mansis XVI cum omni appendicio suo. Tradiditque ad eandem sedem ipse dux Theodbertus in Sundergov villam dictam Opinga, casam et curtem cum territorio et silvam, manentes XX et hec omnia ibidem perreniter legitimeque confirmavit.