Datierung: (c. 976)
Ausstellungsort: (Neu-)Beurn
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Noverint omnes fideles christianitatis, qui adesse visi fuerunt, comperiant futuri qualiter sanctae Iuvauensis ecclesiae archiepiscopus Fridaricus cum manu advocati sui Pernhardi et cum consilio tocius cleri tociusque miliciae familiaeque omnis cum cuidam nobili homine eiusdem archiepiscopi vassallo nomine Aribo quoddam concambium egit Tradidit itaque predictus archiepiscopus quandam ecclesiam decimatam Pûra sitam cum omni decimatione, cum omni terra, quae ad hanc dictam ecclesiam visa fuit adiacere et cum omni legalitate ad hanc ipsam ecclesiam pertinente Econtra vero hîc idem Arbo comitis Chadalholli filius tradidit unam hobam plenam in Inetale ad Rîute iacentem XXX et VI iuiera habentem, alteram Pirihchinvuant iacentem VII iuierum minus et IIas domus molendinas in Prislecca stantes, hoc idem concambium pater ipsius Arbonis beatissime memoriae Chadalhoh antea cum Ǒdalberto eiusdem ecclesiae archiepiscopi gessit. Et ut firmius stabiliusque ageretur, censum qui hengistfuôter vulgari·lingua dicitur, hîc·idem Arbo addidit, ut a futuris episcopis non rumpatur Huius vero concambii testes sunt Burchart, Immo, Adalunc, Vuillihart, Gerolt, Diotram, Adalpreht, Tiso, Herilant, Eginolf, Frieso, Reginhart, Uuolfolt, Ruodolf, item Reginhart, Eparhart, Papo, Gêrhoh, item Gerhoh, Hadapreht, Reginpreht, Heimo, item Adalpreht, Arnolf, Crimolt, Ǒdalscalch, Gêrhart, Alpolt, Ǒdalman, Diotpreht. Actum vero fuit Pûra, quando hîc idem archiepiscopus ecclesiam ibi dedicavit