Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Fridarici, Nummer 14


Datierung: (c. 976)

CONPLATITATIO QUIAEDAM MULIERIS N(OMINATAE) VUILLAE CUM FRIDARICO VENERAN(DO) ARCHIEPISCOPO.

Notum sit omnibus fidelibus presentibus scilicet et futuris qualiter quaedam nobilis mulier n(ominata) Vuilla cum manu domini sui, qui advocatus illius tunc erat, n(ominatus) Sigibart comes, tradidit ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum in manus Fridarici venerabilis archiepiscopi et advocate sui nom(inati) Pernhard talem proprietatem, sicuti in duabus locis habere visa est sic nominatis: Tiûsindorf in comitatu Vuillihalmi et Chindahusa in comitatu Crapnastat, hoc sunt hob(ae) IIII et ligni fertili quercetin iuiera XL, iuiera pratorum XV cum X mancipiis sic nominates: Azili Uuolfolt Perhtrihc Vuichart Ruodolf Anamuot Gôzhilt Iranpurch Adaldrut Imiza, et quicquid supra conplatitacionem in his duobus locis tunc habuit totum ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum tradidit in proprietatem, ut conplatitacio eius firmior fieret Êcontra vero predictus venerabilis archiepiscopus cum manu iam dictiu advocati sui Pernhardi de rebus sanctae domus dei sibi commissis consultu fidelum suorum clericorum ac laicorum consenciens causa conplacitacionis tradidit in manus prefatae nobilis feminae filiorumque eius sic nominates: Engilpreht et Piligrim, suique advocati Sigihardi comitis tale locum, sicuti iam dictus dominus eius antea in beneficium habuit, n(omme) Tôtinhûsa in comitatu ad Torringun hoc sunt hob(ae) XII arabilis terrae iuieraque ligni nonaginta atque iuiera pratorum XXX in proprietatem illi et filiis suis sic nominatis: Engilperht et Piligrim, usque ad finem vitae illorum in iustam conplatitacionem cum XXX mancipia ita nominatis: Ratpolt Reginpolt Isanpreht Trûci Reginheri Muoto Gûntpolt Irmanhart Ilpunc Lantpolt Salaman Erchanhart Reginheri Alpkis Ratpreht Adalpreht Tîto Rihhilt Enzi filius Lanzonis, Alpkis item, Chrizo Rihhilt Kerfrid Dietlint Ruodsmnt Ellinheit Radasita Pezavuip Riza Liupheit; post finem vero illorum trium cuncta per totum redeant ad sanctum Petrum sanctumque Ruodbertum perpetualiter possidenda.

Isti sunt testes huius conplacitacionis per aures adtracti: Vueriant, Ruodolf, Aribo, Erchanker, Adalpreht, Gotafrid, Adalfrid, Heitfolch, Vuolfolt, Adaluni, Papo, Scrôt, Rifuni, Rihheri, Alprihc, Perhtolt, Engilram, Meginpreht, Irmanolt, Keniualahc, Uuillihalm, Tunzo, Papo, Hunolt, Hiltuni, Adalger, Noppo, Iagob, Iagob, Enzi.