Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 76


Datierung: a) 930 b) 931 08 02
Ausstellungsort: a) Gars a/I. b) Erharding

CONPLACITATIO INTER ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET HIMILDRUDAM SIVE BERNHARDUM.

Notum sit omnibus Christi fidelibus qualiter Odalbertus archiepiscopus quandam conplacitationem cum Himildruda nobili sanctimonialis femina et Bernhardo nobili filio Ôdalberti cum consultu fidelium suorum peragere decrevit Tradidit namque Himildrud ad Bauzauam hobam unam cum vineis et ad Mulles et Fonapa atque ad Sûates sive Vuisinga cum mancipiis L et amplius quicquid proprietatis habuit, Bauzanam et Mulles statim investituram et potestatem domus dei remisit et mancipia quae ibidem concessa fuerant, Bernhardus vero ad Vûinesprunnin, post finem vitae suae et Himildrudae et legitimae uxoris Bernhardi si eum supervixerit et innupta sit ad sanctam Ivuauensem sedem in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti perenniter inproprietatem Econtra domnus Odalbertus archiepiscopus cum manu advocati praedicti Himildrudae, sive Bernhardo loca Vuattanes Puotinperch Onihesdorf Rioda cum omnibus tunc inibi possessis vel legitimae ibidem pertinentibus aecclesiis domibus aedificiis curtibus mancipiis decimis omnibus magnis âc parvis, et insuper nautas tres et Epinga cum mancipiis omnibusque ibidem pertinentibus, in Salina patellam I cum servis Scrutolf cum uxore et filiis Uualtrih Azo Strulli Vuano omnibusque necessariis bene paratam, et molinam unam ad Dratinpach et piscationem, quam altaha dicunt, quae iam ad Ovuam pertinebat, usque dum vivant, et uxor Bernhardi, si innupta sit post eum, in proprietatem et uni de filus eorum, postea ad sedem Iuuauensem bene culta et emeliorata remittendum

Hi sunt testes per aures attracti Orendil comes, Ratpot, Ruodperht, Engilperht, item Ratpot, Dultinch, Uuillihelm, Âuo, Rafolt, Reginhart, Sigiperht, Engilscalh, Moymir, Diotmar; Sigibart, Tûto, Gotahelm, Gundpold, Arpo, Tunzo, item Diotmar, Azaman, Rathart, Hûc, Uuicperht, Ôdalker, Kozperht, Egilolf, Ozi, Purgman, Vuolvolt, Kiso, Otachar, Ruodolt, Heidfolch, .Uualtker, Milo, Paldram, item Diotmar, Herrant; Kepolf, Vualtheri, Rodani, item Tunzo, Uuolfperht, Reginhoh, Engildio, Engilperht, Isangrim, Uualtperht, Heriperht, Starchant, Arahart, Îodunk, Rihhart, Folchhart; Nanzo, Ôgo, Adalolt, Adalger.

Primum actum ad Garozze, anno incarnationis domini DCCCC XXX in praesentia missorum Arnulfi ducis, Orendilini comitis et Rodberti; secunda vice ad Ehartingam, anno dominicae incarnationis DCCCC XXXI sub die IIII. non(as) aug(usti).