Datierung: 930 (04 24 c.)
Ausstellungsort: St. Georgen
Retradidit igitur Liutfredus presbiter unâ cum Diotmaro advocato suo in manus domni sui Ôdalberti archiepiscopi et ad vocati sui Reginberhti omne, quod antea habuit conplacitatum, in melius renovandum. Tunc vero idem Liutfrid cum advocato suo Diotmaro tradidit in manus iam dicti archiepiscopi et advocati su[i] Reginberhti proprietatem suam, quam sibi dederunt Fricho et Selpker fratres in villa Tunnindorf dicta statimque de sua potestate investituram et proprietatem domui dei possidendum remisit pariterque omnem conplacitationem, veluti prius habuit conplacitatum inter flumina II Arla dicto ad Pongovue Tunc quoque domnus archiepiscopus unâ cum praefato advocato suo eidem presbitero suo Liutfredo iterum tradidit accipiente Diotmaro advocato suo omne, quod prius habuit conplacitatum, in Bongovue inter duo flumina iam dicta, cum territoriis et mancipiis, et iuxta Salzpurg ad Liberingam cum omnibus tunc sibi illic in beneficium habenti terris aedificiis atque familiis seu cunctis iuste ad hunc locum pertinentibus sibi usque in finem vitae suae in proprietatem habendum, postea vero eadem loca similiter Reginfrid natus eius et mater eius Ruodsuind teneant, dum vivant, postea vero ad sanctum Petrvm sanctumque Rodbertvm bene habitata et culta existant
Isti sunt testes Kerhoh comes, Diotmar filius Odalberti, Zuentipolch, Reginhart, Rafolt, Hadamar, Eginolf, Riginolt, Ôdalman, Heriperht, Engilperht filius hartuuigi, Pernhart filius vuillihelmi, Rocolf, Heitfolch, Pnopo, Uuitagovuo.
Actum ad sanctum Georgium, anno DCCCC XXX.