Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 63


Datierung: 925 09 24
Ausstellungsort: Salzburg

COMMUTATIO GAGANRARDI NOBILIS UIRI.

Agnoscant quoque omnium nobilium et ignobilium personae, qualiter quidam nobilis vir n(ominatus) Kaganhart commutationem quandam cum Odalberto archiepiscopo agebat Tradidit autem idem praescriptus nobilis vir proprietatem suam, quam in Isnahgouue ad Paldrichesheim totam quam habere visus est, verum etiam quod praemisit sibi particulam proprietatis, quod hantkimahili vulgo dicitur in manus Odalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti ad sanctum Petrum sanctumque Rhodbertum perenniter in proprietatem possidendum Econtra quoque Odalbertus archiepiscopus cum manu advocati sui Reginberti eidem Kaganhardo tradidit in Salzpurchgouue hobam unam desertam in aquilonali plaga montis Hegilonis, in colle quodam huic monti colierente iuxta paludem, cum territoriis et arbustis iuste ad locum acedentibus sibi in proprietatem perpetualiter possidendum.

Isti sunt testes n(ominati): Moimir comes, Otachar, Diotmar, Rafolt, Ruodolt, Adalperht, Heidfolch, Ŏdalman, Sigiperht, Zuentipolch, Vuillibelm, Kerhoh, Vuitagouuo, Engilscalh, Ŏdalbart, Pâpo, Milo, Hiltolf, Pernhart, Vuirunt, Hadamar.

Actum ad Salzpurch, anno incarnationis domini DCCCC XXV, ad missam sancti Rhodberti confessoris Christi amen.