Datierung: 924 11 30
Ausstellungsort: Chiemsee
Cognoscant omnes Christi fideles qualiter Ôdalbertus venerabilis archiepicopus quondam commutationem cum consilio fidelium suorum clericorum et laicorum cum quodam nobili femina Kersuind nominate decrevit faciendum Tradidit namque praedicta Kersuind unâ cum advocato suo Diotrih nuncupato in manus praescripti archiepiscopi et advocati sui Kerhohi ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum in loco Rôrpah nuncupato, qualiter ibidem Hartvuinus archidiaconus proproprietatis habere visus est et â sua traditione ipsa acceperat cum terris pratis silvis molinis seu caeteris omnibus ad ipsum locum iuste âc legitime pertinentibus aeternaliter in proprietatem Econtra vero tradidit praedictus episcopus unâ cum advocato suo praescripto equali mensura in locis nominatis Megilinsteti Otkereshoba atque pratam unam, quam antea ibidem Milo in beneficium habuit, ipse praenominatae mulieri Kersuind nominatae eodem modo perenniter in proprietatem sine ulla contradictione
Inde sunt testes Chadalhoh comes, Otker, Diotmar Pernhart, heimo, ruodperht, heitfolch, ruodolf, francho, vuelisinc Teîto, madalhalm, meginhelm, Starhant, Otperht, Liutker, Kerhoh, fridarat, fridaperht, helumi, amalperht, reginolt, Ôdalman, Gotadeo, salaman, engilhart, item Kerhoh Otachar, Uvrtagouuo.
Actum ad Chimincseae, in die natalis sancti Andreae apostoli