Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 48


Datierung: 925 06 09
Ausstellungsort: Chiemsee

CONPLACITATIO INTER ÔDALBERTUM ARCHIEPISCOPUM ET HARTUUINUM ARCHIDIACONEM.

In Christi nomine decrevimus notum fieri omnibus Christi fidelibus presentibus scilicet atque futuris, nobilibus personis et ignobilibus qualiter Ôdalbertus Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus quandam conplacitationem cum consilio et consensu clericorum atque laicorum ad ipsam sedem pertinentium cum cuidam nobili viro archidiacono Hartvuin nominato facere disposuit Tradidit igitur praefatus archidiaconus una cum advocato suo Diotrih nuncupato in manus praedicti archiepiscopi et advocati sui Ruodolti de proprietate sua loca II in locis Tiufstada nominatis, qualiter ibidem Roccholfus frater eius ac filii sui proprietatis vel de donatione regum proprietatis habere visi sunt, et in alio loco veluti Vualthalmus frater eius hereditatis habere visus est, atque mancipia VI quorum nomina sunt Vuillipato Adam Regindeo Gundhilt Selipurnh Ratpurch, ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm post obitum eius ac mulieris unius Kersuuind nominate aeternaliter in proprietatem possidendum Econtra vero tradidit praescriptus archiepiscopus unâ cum advocato suo praetitulato ipso praedicto Hartvuino archidiacono, quicquid in illo die beneficii habere visus est, hoc est in locis nominatis: Engilhereshusa ac Puotinperch cum mancipiis, hoc est Engilperht cum uxore et filiis suis, Diotpurch cum filiis suis, Hêrman cum uxore et filiis suis, Erchanperht cum uxore et filiis suis, seu caeteris mancipiis ipso die in beneficium habenti, usque in finem vitae illius ac mulieris praedictae in proprietatem, post discessum autem amborum omnia ex utraque parte tradita ad praefatos sanctos dei cum omni habitatione ac mancipiis sine ulla contradictione possidenda

Exinde sunt testes ex utraque parte attracti Moymir comes, Engilperht comes, Diotrih, Kerhoh, Abraham, Ôgo, hadamar, rihheri, ruodolt, madalhalm, Uuolfperht, kepahart, engilscalh, keio, sindperht, ôdalman, Gundperht, reginolt, salman, gotadeo, vuitagouuo, fridaperhti, helmuni, vualto.

Actum ad Chiminchsaee, sub die V. id(us) iun(ii).