Datierung: (c. 923 – 25 und 925)
Idem vero Deganbertus cum manu Diotrici proprietatem, quam tradente Alpkiso acceperat, in loco Litara dicto in manus Ôdalberti venerabilis archiepiscopi et advocati sui Reginberti ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum in proprietatem tradidit Econtra vero Ôdalbertus archiepiscopus cum manu advocati sui Reginberti tradidit iam dicto Deganberto beneficium, quod in Bisontia visus est habere, veluti antea Uuolfpero ibidem possidebat cum aedificiis terris cultis et incultis pratis pascuis cum mancipiis utriusque sexus omnibusque rebus iuste legitimeque ibidem pertinentibus sibi usque in finem vitae suae in proprietatem, postea uni, cui voluerit, de proximis suis dimittendum et post cuius exitum ad praedictos sanctos dei Petrum scilicet atque Rodbertvm perenniter remittendum.
Isti sunt testes exinde Alprih comes, Uuolfolt comes, Sigibold comes, Diotrih, Kerhoh, Uuichart, Eparhart, Selprat, Reginhart, Engildio, Uuillihelm, Iacob, Adalfrid, Catto, hatto, rumult; hartuuih, Eigil, Regimperht, Sigiperht, Âuo, Geio, Dultinch, milo, Uuolfperht, Amalperht, Francho, Otachar, Diotmar, Iacob, Lanto, Engilscalh, Adalker.