Datierung: (c. 925) 02 23
Ausstellungsort: Chiemsee
Notum sit igitur omnibus Christi fidelibus qualiter Ôdalbertus sanctae Iuuauensis aecclesiae archiepiscopus quandam complacitationem cum Vuillihelmo nobili viro decrevit faciendum Tradidit nanque praedictus Vuillihelm talem proprietatem suam, qualem in loco Piupinperg nominato visus est habere, cum mancipiis quinque ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm ad sanctam Iuuaueusem sedem in manus praedicti Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Reginberti cum omnibus iuste ac legitime ad eundem locum pertinentibus perenniter in proprietatem possidendum. Econtra Ôdalbertus archiepiscopus cum manu advocati sui praescripti Reginberti tradidit in manus Vuillihelmi vassi eius talem locum; veluti in loco Riutihouum nominato visus est habere, cum mancipiis XX sibi et suae uxori Liutpirgae n(ominatae) et filio suo cum omnibus ad praedictum locum pertinentibus rite ac legitime in proprietatem usque in finem vitae illorum et postea vero ad praedictos sanctos dei ipsa loca integra ac bene culta perenniter consistant.
Isti sunt testes exinde: Moymir com(es), Ruodolf, Heimo, Adalperht, Reginhart, Rôdperht, Rafolt, Vuelisinc, Masso, Hadamar, Herrant, item Adalperht, Gundperht, Heriant.
Actum ad Chiminchsae, sub die VII kal. mart(ii).