Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 14


Datierung: (925?) 07 30
Ausstellungsort: Mühldorf

ITEM DE COMMUTATIONE, QUAM ÔDALBERTUS ARCHIEPISCOPUS CUM QUADAM VIDUA DRUSUN N(OMINATA) FACERE DECREVIT.

Quadam igitur vidua Adalrammi Drusun nominata unâ cum advocato illius Diotrih nominato tradidit in manus Ôdalberti sanctae Iutiauensis aecclesiae archiepiscopi et advocati sui Adalfredi et Kerhohi, quicquid proprietatis in loco Eparharteschiriha vocato visa est habere ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm aeternaliter sine ullo obstaculo in proprietatem Econtra vero praescriptus archiepiscopus cum advocatis suis praenominatis tradidit praenuncupatae viduae in loco Eringa dicto equali mensural eodem modo perenniter in proprietatem

Et inde sunt testes ex utraque parte per aures attracti Hauuart com(es), Chadalhoh, Diotrih, Kisalolt, Ludolf, Adalperht, Ruodlant, Machelm, Pirihtilo, Sigiperht, Dultinch, Adalfrid, Kerhoh, Eparhart, Ostarpold, Fridaperht, Adalger, Engiluuan, Paldrih, Diothugi, Uualdperht, Helmuni, Hartperht, Lioperht, Adolf, Vuolfperht, Canzo, Rihhart, Milo, Vuolfpero, Nidhart, Ôdalker, Alprih, Ôgo.

Actum ad Mulidorf, sub die III. kal. augusti