Datierung: 931 06 27
Ausstellungsort: St. Georgen (a. Salzach)
Notum sit igitur omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus, quoniam Ôdalbertus Innanensis aecclesiae archiepiscopus domus dei res emeliorandas cum Albrico comiti quoddam fecerat concambium. Tradidit etiam ipse Albrih in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Kerhohi ad Gamanaron hobam unam propius domus dei iacentem et flatum ferri, quod aruzi dicitur fodere sine censu, quantumcumque unusquisque de famulis domus die potuisset, in perpetuum ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm in proprietatem possidendum Econtra vero praefatus archiepiscopus Ôdalbertus unâcum advocato suo Kerhoho eidem venerabili viro Albrico tradidit de rebus domus dei et sancti Rodberti ad Adamunton locum patellarem unum, quem tunc ipse Albricus habuit in beneficium, et de territorio domus dei in agris et pratis tertiam partem illic iacentem, ita ut in aevum sibimet foret proprietas et potestativus esset de ea tradendi commutandi vel quicquid se libeat faciendi
Isti sunt testes ex utraque parte per aures attracti Kerolt, Gotideo, Sigihart, Nordperht, Rorinch, Engildio, Kerhoh, Otker, Ratheri, Fricho, Selpker, Rafolt, Chunirih, Reginhart, Ôgo, Zuentipolch, Ôdalscalch, Engilscalh, item Fricho, Uuitagovuo, Gundpold, Uvillihelm, et ipse Vuillihelm utriusque partis fideiussor existit.
Actum ad sanctum Georgium, anno incarnationis domini DCCCCXXXI, die V. kal. iul(ias), feliciter Amen.
Et ut agnitioni omnibus habeatur et error penitus abstergetur, ipse Alpricus fuit Arnulfi ducis patruelis filius, Herolt nuncupatus.