Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Placuit atque convenit inter monasterii Sancti Benigni abate et Ratherium ecclesiae Sancti Stephani prepositum et monacos inibi degentium necnon et canonicos in eadem ecclesia sancti Stephani Deo famulantium, ut quasdam mancipia pro communi utilitate inter se commutari deberent, quod et fecerunt. Dedit igitur in primis jam dictus Godradus venerabilis abbas monasterii sancti Benigni et proprietate ipsius loci duo mancipia quae commanebant in villa que dicitur Postengiacus ad partem sancti Stephani atque canonicorum ejus, jure ereditario perpetualiter ad abendum. He contra in recompensatione hujus meriti dedit prefatus Ratherius jam pretaxate ecclesie prepositus per consilium et ortamentum ejusdem loci canonicorum et proprio patrocinio ipsius ecclesie ad partem sancti Benigni atque monachorum ejus IIIa mancipia his nominibus que morabantur in villa que nuncupatur Iscoriacus firmissima lege finetenus ad possidendum. Ut autem commutatione in invicem CS conscripte omni tempore meliorem et valentiorem optineant vigorem, discernendo decrevimus eam una cum nostris manibus, bonorum hominum subtus corroborari ut quicquid pars alteri contuli, parti firmiter deinceps teneat et possideat, et secundum suum libitum, ut lex eorundem prejudicat, ordinare presumat ...