Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 161
Datierung: 912 01 24 ou 25
Depositio domni Argrimi Lingonice urbis episcopi atque huius ecclesie monachi qui inter plurima que huic monasterio contulit beneficia, haec quoque ex suo superaddidit: medietatem scilicet annualis mercati quod est in festivitate omnium sanctorum, ad vestimenta fratrum, quoniam alia medietas iam date fuerat sancto Benigno largitione Karoli regis, quando eidem donaverat Burgum pariter et districtum. Adiecit praeter hoc memoratus pontifex abbatiolam sancti Joannis ipsi loco contiguam cum omnibus appendiciis suis ad exceptionem hospitum. Prunidum quoque villam cum ecclesia et adjacente silva ad ministrandum hiberno tempore infirmis fratribus focum. Duarum quoque decimas et paratas ecclesiarum in Aziriaco et in Longovico consistentium ob diem anniversarium depositionis sui corporis ibidem quiescentis, necnon et requie cunctorum Lingonensis ecclesie presulum eleemosinario et solemni officio celebrandum.