Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 123
Datierung: Entre 881 04 11 et 882 04 10
Ausstellungsort: Saint-Bénigne
Sacrosancto monasterio sancti Benigni, sub opido Divionis castri sito, ubi ipse beatus martir Christi corpore requiescit, et Geilo reverentissimus pontifex regimen obtinet, in quo et domnus Ingo abbas preesse videtur. Adveniens quidam clericus atque presbiter, Betto nomine, cogitans casum humanae fragilitatis ac habens spem aeternae, Deo propicio, retributionis, condonavit ad ipsum sacrum locum et monachis ibi Deo famulantibus, pro remedio animae suae et loco sepulturae, mansum unum, cum supraposito et Gardilo, situm in pago Oscarense, villa Curtemulinisae dicta; qui terminatur, de uno latere, terra sancti Petri; de alio latere, strada publica; de una fronte, Uscara fluvius decurrit; de alio fronte, Avarnus tenet de ipsa hereditate; et quicquid ad prefatum mansum aspicit, terris, pratis, silvis, aquis, graditiis, cum exis et regressis: hec omnia denominata et determinata, ad integrum, sicut jam supra dictum est, et quicquid ibi visus sum habere, pro remedio animae meae et loco sepulturae ego, Betto, prepositus ecclesiae sancti Stephani, de mea dominatione et potestate trado in dominationem et potestatem ecclesiae sancti Benigni et monachorum ejus, jure perpetuo ad possidendum, ita ut, ab ac die, habeant licentiam tenendi, possidendi, commutandi, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ullus de heredibus meis, vel quelibet emissa persona, contra hanc donationem venire aut repetere conaverit, nullo modo valeat evindicare quod repetit, sed insuper coactus vobis vestrisque successoribus libras auri IIII, argenti quoque XXX, persolvat, ac socio fisco se multandum sciat; et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion, monasterio sancti Benigni. Signum Orsnadi, qui hanc donationem, vice Bettonis, fieri et firmare rogavit. S. Attenis. Aganonis. Odonis. Dodonis. Letardi. Avonis. Suavilonis. Vuidbaldi. Blitgerii. Embrolfi. Airamni. Aldefridi. Gotescalci. Ostrigili. Sigiberti. Beroaldi. Ego Vulfardus scripsi et SUBSCRIPSI, anno tercio Karlomanni regis. Mansum in Curte muli.