Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 122
Datierung: 881 01
Ausstellungsort: Aiserey
In Christi nomine. Noticia traditoria vel locum vestitoria qualiter vel quibus presentibus, Ingoni abbati et Teutfredo preposito necnon monachis monasterii sancti Benigni martiris vendiderunt quidam homines, idem Folcradus cum uxore sua, et Teutgerius et uxor sua, terram hereditatis suae, in Asciriaco villa, coram testibus. Ego, in Dei nomine, Folcradus et uxor mea, Teutburgis, venditores, vendimus vobis, idem Yngoni abbati et monachis sancti Benigni, et tradimus ad ipsam casam Dei a die presenti campum unum juris nostri, qui est situs in pago Oscarensi et in fine ville Asciriaco; et ipse campus abet terminaciones, de uno latus, terra sancti Albini; ex alio latus, de ipsa hereditate; in ambis frontibus, strada publica pergit: infra istas terminationes, totum ad integrum, vobis vendimus, tradimus atque transfundimus; et accepimus a vobis precium, sicut convenit inter nos, in argento solidos VI; propterea de nostra dominacione in vestram tradimus potestatem et dominacionem jure perpetuo, ad possidendum, ita ut ab ac die abendi, tenendi seu commutandi, vel quicquid a die presenti, in onore sancti Benigni facere volueritis, liberam hac firmissimam in omnibus abeatis potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credimus; si nos aut ullus de eredibus nostris vel proeredes, aut quislibet ulla opposita vel emissa persona, que contra hanc vendicionem aliquam calumniam generare presumpserit, non valeat evendicare quod repetit; sed inferat ad ipsam casam Dei et suis rectoribus, una cum socio fisco, auri untias II componat; et hec facta venditio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Aziriaco villa, publice. Signum Folcradi et uxoris ejus Teutburgis, qui hanc venditionem a se factam, firmare rogaverunt. Signum Witsonis et Salaman, qui consenserunt. Signum Ratbodi. Signum Otolgeti. S. Armanni. S. Armuini. S. Leutgisi. Ego, in Dei nomen, Moringus laicus presens fui, scripsi et datavi die martis proximo in mense januario, in anno II regnante Karlomanno rege. De Asziriaco.