Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 73
Datierung: 863 12 17
Ausstellungsort: Aître de Saint-Bénigne
Domino sacrosancte basilice sancti Benigni martiris, quod est in honore omnium Sanctorum, et est in pago Divionensium, in loco qui nuncupatur Divion, ubi venerabilis vir Frodinus prepositus custos esse videtur. Ego, in Dei nomine, Odolberga et sui infantes Glomblenus et Belserius, cogitavimus de Dei timore vel eterna retribucione ante tribunal Domini nostri Jhesu Christi; idcirco tradimus ad ipsam ecclesiam sancti Benigni manso cum granica et suprapositis, cum exo et regresso; terminatur ipse mansus, de uno latus, Vuarnerius presbiter tenet; in alio latus, Letfredus tenet; in uno front Vulfelmus presbiter tenet; in alio vero front, strada publica pergit: infra istas terminaciones, totum ad integrum trado atque transfundo, ut in postmodum quicquid rectores vel possessores ipsius aecclaesie sancti Benigni facere voluerint, liberam et firmissimam, in Dei nomen, in omnibus habeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos, aut ullus de eredibus nostris, aut quislibet ulla oposita persona qui contra hanc traditionem venire aut ulla calumnia agere vel generare temptaverit, nihil evindicet; sed insuper vobis vestrisque heredibus in duplum tantum quantum valuerit componat; fisco vero auri libras L coactus exsolvat; et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion, in atrio ipsius sancti Benigni. Signum Odolbergane et Glombleno et Belserio, qui tradicionem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Ingelbergane. S. Beroart et Vuarnerio qui consenserunt. S. Framierio. S. Odono. S. Airanno. S. Fridrico. S. Unenco. S. Drotardo. S. Vuarnerio. S. Barnart. S. Flabiono. S. Vuandaleno. S. Teduino. S. Goufredo. Ego, in Dei nomen, Airardus presbiter scripsi et subscripsi, datavi die dominico que est XVI Kalendas januarii, anno XXIIII regnante domno nostro Karolo rege.