Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sacrosancta aecclesia sancti Benigni martiris sub opido Divionis constructa, que est in pago Divionensium, in loco qui nuncupatur Divion, ubi venerabilis vir Frodinus prepositus custos esse videtur. Ego, in Dei nomine, Balduinus, cogitans de Dei timore vel eterna retribucione ante tribunal domini nostri Jhesu Christi, dono ad ipsam ecclesiam sancti Benigni martiris peciolam de vinea que est sita in pago Divionensium, in fine Fontanense, in loco qui vocatur Sivirniaco. Terminatur ipsa peciola, de uno latus, Ero tenet; in alio latus, Siginus tenet; in uno fronte, terra sancti Stephani; in alio vero front, de ereditate; et habet in longitudine perticas agripennales XXIIII; et in latitudine, in uno fronte, perticam I et pedes II; et in alio fronte, perticam I et pede I: infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum dono, ut postmodum quicquid rectores vel possessores ipsius loci facere voluerint, liberam et firmissimam, in Dei nomen, in omnibus abeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de eredibus meis vel proeredes aut quislibet ulla oposita persona, que contra donationem istam venire aut ulla calumnia agere vel generare tentaverit non valeat evindicare, sed inferat vobis vestrisque heredibus in duplum tantum quantum valet auri libra I; et donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Divion, in atrio sancti Benigni. Signum Balduino, qui hanc donacionem fieri et firmare rogavit. S. Rudrico. S. Grimono. S. Aboleno. S. Elselmo. S. Letardo. S. Balcino. S. Eldrado. S. Vanino. Ego in Dei nomen Airardus presbiter scripsi et subscripsi, datavi die jovis, mense octobris anno XXIIII, regnante domno nostro Karolo rege.