Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Dominis fratribus congregationis sancti Benigni martiris, tam presbiteris et diaconibus, quam ceteris clericis, ego Arnaldus presbiter venditor, vendidisse me vobis constat et ita vendidi vineam juris mei que est sita in pago Oscarense et in fine Lariaco, in loco qui vocatur Cortilo; terminatur ipsa vinea, de uno latere et una fronte, Dodo tenet; de alio latere, Agolinus tenet; ex alia fronte, strada publica; infra istas terminationes totum ad integrum vobis vendo, trado atque transfundo ipsam vineam superius nominatam, et de me jure et dominatione in vestram potestatem et dominationem jure perpetuo ad possidendum, ita ut ab ac die abendi, tenendi, vendendi seu commutandi, vel quicquid exinde facere volueritis, tam vos quam successores vestri, liberam et firmissimam in Dei nomine habeatis potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut proheres, aut quislibet ulla emissa persona, contra hanc epistolam venditionis ullam calumniam agere aut repetere voluerit, non valeat evindicare quod repetit, sed inferat vobis vestrisque successoribus in duplum tantum quantum ipsa vinea meliorata apparuerit, fisco vero auri solidos III coactus exsolvat; et hec venditio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum vico sancti Benigni, publice. Signum Arnaldi presbiteri, qui hanc venditionem fieri et firmare rogavit. S. Eraclii et germanae suae Evoriae, qui consenserunt. S. Alexandri. S. Eldebranni. S. Sevuini. S. Framierii. Vuitgerii. S.Adalsei. S. Amoni. S. Flaunulfi presbiteri. Aynus presbiter rogatus scripsit subscripsit, datavit die mercoris VI kalendas novembris anno sexto regnante Karolo rege.