Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 59
Datierung: 845 07
Ausstellungsort: Bourg Saint-Bénigne
Auxiliante Domino, placuit atque convenit inter Ermenberto et, ab alia parte, Ademaro presbitero, una cum jussione vel consensu domno Teotbaldo episcopo, ut aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent; quod et ita in presente fecerunt. Dedit Ademarus presbiter, de suum proprium, partibus Ermenberti, ad suum beneficium recipiendum, a parte sancta Maria Coenense, qui est situs ipse campus in actum Oscarense, in fine Longoviana, in villa Marcenniaco, qui terminat ipse campus, de uno latus et uno fronte, terra sancti Benigni; de alio latus, Regulus tenet; de alio vero fronte Dominicus tenet; habet in longo perticas agripennales XXXIIII; in uno front, perticas VII; in alio vero fronte, perticas VI, pedales VIII; infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum. Similiter dedit Ermenbertus ad vicem, de suo beneficio, de racione sancta Maria Coenense Adamaro presbitero ad proprium recipiendum, campo uno qui est situs in actu Uscarinse, in fine Cupiacense; qui terminat ipse campus, de uno latus et uno fronte, Adamarus presbiter tenet et sui eredes; de alio latus, terra sancti Benigni; de alio vero fronte strada publica pergit; habet in longo perticas agripennales XVIII, in ambis frontibus perticas IIII, infra istas terminaciones et perticaciones totum ad integrum. Et repromittunt inter se pars contra pari suo, de hoc quod accepit, quod nulla calumnia dicere vel repetere non debeant; quod si fecerint, inferat pars parte custodi, in duplum tantum quantum ipsa res valuerint, et in fisco auri uncias II, et hic procamius vel commutacio facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Divion vico sancti Benigni, publice. Signum Andraldi. Signum Rotberti. Signum Eraclii. Signum Leotulfi. S. Vulflan. S. Deotelmi. S. Bonifredi. S. Ingelmari. S. Vuarnigarii. Ego Ainus presbiter rogatus scripsi et subscripsi, datavi die mense julio anno VI regnante domno nostro Karolo rege Burgundionum.