Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sacrosancta aecclesia sancti Benigni martiris, que est constructa in pago Divioninse, ubi venerabilis vir domnus Teutbaldus preesse videtur episcopus. Ego, in Dei nomen, Leotaldus, presbiter, acsi indignus peccator, cogitavi casum humanae fragilitatis, ut aliquid de peccatis meis mihi minuare debuerint, ut, quando quidem ante tribunal aeterni judicis veniam et indulgenciam accipere merear, et inter electos suos me participare faciat. Dedi ad ipsa casa Dei donatumque in perpetuum esse volo, hoc est, de res meas proprias, que sunt site in pago Divioninse, infra vico sancti Benigni, hoc est manso indominicato, quem apud seniore meo Alberico episcopo precamiavi, hoc est manso ipso exterminato, idem mensurato, medietate ad integrum. Similiter in centena Uscarinse, in villa Tremolinse, pecia de vinea exterminata vel mensurata, de ipsa vinea medietatem, ad integrum, dedi ad ipsos canonicos sancti Benigni. In ea tamen racione dono, ut tales prestarias vos mihi faciatis, de nomen seniore nostro, et de nostro in nomen meum et sorore mea Ingeltrude seu et infantes suos, una cum ipso censo, quod ore nominamus, hoc est solidum I missa sancti Benigni solvere debeant, et amplius eis non requiratis. Quicquid superius superscripsimus, totum ad integrum, ad ipsa casa Dei sancti Benigni vel ad ipsos canonicos trado atque transfundo de meo jure in illarum dominacione et potestate, sine ullius contradiccione. Si vero ego, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet ulla opposita persona que contra hanc donacionem, mea voluntate factam, ulla calumnia agere vel generare presumserit, non valeat evindicare quod repetit; sed inferat vobis vestrisque successoribus in duplum tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valuerint; fisco vero auri uncia I; et hec donacio omni tempore firma et stabilis permaneat, stibulacione subnexa. Actum Divion, vico sancti Benigni, publice. Signum Leotaldo, qui hanc donacionem fieri et firmare rogavit. Olifius presbiter subscripsi. Ego, in Dei nomen, Adalbertus clericus et notarius scripsi et subscripsi, datavi die Dominica anno II regnante Lothario imperatore. Ego Andraldus subscripsi. Subscripserunt: Adalmandus presbiter. Arlafredus presbiter. Alteus presbiter. Odo diaconus. Liuto presbiter. Eliseus. Droctolenus presbiter. Gentrannus presbiter. Vulfelmus presbiter. Erlerius diaconus. Teodfredus. Adalramnus. Servadus. Trudulfus.