Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 41
Datierung: 819 02 05
Ausstellungsort: Crimolois
Domino sacrosancto monasterio, qui est in onore sancti Benigni constructus, in pago Divionense, in ipso Divione, foris muro, ubi et ipse domnus et preciosus martir in corpore requiescit, ubi et venerabilis vir domnus Erlegaudus in regimine preesse videtur abba, etsi indignus peccator, ego ipse Erlegaudus, in Dei nomen, cogitavi de Dei timore, vel pro anime meae remedium et eterna retributione, quandoquidem ante tribunal aeterni judicis veniam et indulgenciam accipere merear. Igitur dono ad ipso loco sancto, hoc est, tam presbiteris, diaconibus, lectoribus vel cantoribus, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est, de res meas proprias, que sunt sitas in centena Oscarense, in fine Curmulnense et in ipsa villa que per instrumenta cartarum visus fui comparasse, et adhuc invenire possum, hoc est, tam mansis, casis, edificiis suprapositis, campis, pratis, vineis, silvis vel aquis, seu omnis adjacenciis, cum exis et regressis, quicquid ibidem visus sum habere, totum et ad integrum, sicut jam dictum est superius, ad ipsa congregatione de jure meo et dominatione in eorum trado potestate et dominacione, ita ut ab hac die faciendi quid voluerint, liberam habeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis vel pro heredibus meis, vel quelibet ulla persona, que contra hanc testamenti donationem voluntate mea conscriptam ulla calumpnia dicere vel repetere voluerit, non valeat evindicare quod repetit, sed inferat ad ipsa congregatione vel eorum successoribus in duplum, tantum quantum ipse res valuerint, in fisco vero auri libram unam coactus exsolvat, et hec testamentus donationis, omnique tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnexa. Actum Crumulnense. Ego Erlegaudus etsi peccator abba, hoc testamentum donacionis a me factum relegi et conscribere rogavi et subscripsi. Signum Airado. Signum Vimino. Signum Udalingo. Signum Widaldo. Signum Nautcherius presbiter. Ego in Dei nomen Leotaldus presbiter rogitus hanc testamentum donacionis scripsi et subscripsi. Data die Dominico nonis februarii, anno VI regnante domno nostro Ludovico imperatore. Nauterio. Sign. Ermenardo. Ugralando. Issudido. Saiferio. Evregerio. Evrefredo. De Cromolense.