Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 40
Datierung: 816 03 07
Ausstellungsort: Barges
Domino sacrosancto monasterio sancti Benigni, qui est sub opido Divione constructus, ubi ipse preciosus in corpore requiescit, ubi et venerabilis vir Erlegaudus preesse videtur abba, seu et illa congregacio, tam presbiteri, diaconi, sive clericos, qui ibidem deservire videntur. In Dei nomen, nos igitur Dodo, Amalbardus, Eraglus, donamus, donatumque esse imperpetuum ut permaneat volentes, hoc est de rebus nostris propriis que sunt site in pago Attoariorum, in villa Sancto colonica, sive in Bargas vel in ipsas fines, hoc est pratum unum, qui habet terminaciones, de uno latus, Vuitgerius tenet; de alio latus, ratio sancti Mammetis; de uno fronte, terra sancti Benigni; de alio vero fronte, Eraclius tenet. Et habet in longo perticas agripennales XXX et pedes V, et in lato perticas V et pedem I et dimidium: infra ipsas terminationes ad integrum; et campum unum qui habet terminationes, de uno latere, terra sancti Benigni; de alio latere, strada publica; de uno fronte Vuitgerius tenet ac sui heredes; de alio vero fronte, Ildeboldus tenet: infra istas terminationes, ipsum campum exterminatum, de jure nostro et dominacione ad integrum tradimus, in vestra potestate et dominatione, a die presenti, jure perpetuo ad possidendum, ut quicquid exinde rectores ipsius monasterii de ipsis facere voluerint, liberam et firmissimam habeant in omnibus potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum non credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, vel quislibet ulla opposita persona, que contra hanc testamenti donationem, contra vos aut successores monasterii ullam calumniam dicere aut repetere voluerit, non valeat evindicare quod repetit, sed insuper rectoribus ipsius monasterii, una cum socio fisco, persolvat auri untias II: et nihilominus presentis donum testamenti omni tempore firmum et stabile permaneat, stipulatione subnixum. Actum Bargas villa publice. Signum Oddonis. S. Eraclii. S. Beati. S. Amalbardi. S. Ermengardis. S. Gislianae. S. Gesiudrianae qui consenserunt et fieri rogaverunt. S. Ildeboldi. S. Aquini. S. Vuineboldi., S. Ildemanni. S. Turpuini. S. Farulfi. S. Vulfaldi. S. Ilducii. S. Arilloni. Ego in Dei nomine, Leotaldus presbiter, rogatus, hoc testamentum donationis scripsi et subscripsi et datavi, die jovis post mensem februarium anno tertio regni domini nostri LUDOVICI imperatoris.