Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 25
Datierung: 762 06
Ausstellungsort: Saint-Bénigne
Domino sacrosanctae basilicae sancti Benigni martiris, sub oppido Divionis constructa, ubi venerabilis vir Thanothardus preesse videtur, et Sicmarus hac Scirannus, presbiteri, deservire videntur. Ego, in Dei nomine, Bago presbiter, cogitans peccatorum meorum molem, et ut remedium in die judicii ante tribunal eterni judicis et veniam accipere merear, igitur, in Dei nomine, cedo ad ipso sanctom locom, cessumque in perpetuum ut permaneat esse volo, hoc est mansus et accolas que ego una cum actoribus vendicionis conquisivi, in pago Oscarensi, in loca nuncupata, in villa Iciodoro et in Salas vel in Asziriaco, tam mansis una cum superpositis, campis, pratis, silvis, terris cultis et incultis, arboribus, pomiferis, aquis aquarumve decursibus, accessisque omnibus, exitibus et regressibus et totum et ad integrum quicquid in hac dicta loca ad hoc tempus visus sum habere, tam de comparato, vel quolibet modo ad meos usus pervenisse, ad ipsam sanctam ecclesiam sancti Benigni a die presenti cedo, trado atque transfundo in eorum dominacionem: ea tamen condicione ut nec abbas, nec actores ipsius basilice, aligenare et beneficiare non debeant, nisi perdurante mercede mea per hanc epistolam inscriptionis, sicut ibidem inscriptum est, ipsas res una cum inmelioratas abere et dominare in Dei nomine debeant, licita cessione pertracta. Et quoniam necesse non est dimittere factis, propter calliditates et inventiones malorum hominum, mihi placuit inserendi, si ego aut aliquis de eredibus meis, vel queslibet ulla oposita persona qui contra hanc cessionem voluntate mea conscriptam venire, aut aliquam calumniam generare voluerit, non valeat evindicare quod reppetit, sed inferat vobis, una cum socio fisco, auri uncias duas; et nihilominus, presens hec cessio omni tempore firma permaneat stipulacione subnixa. Actum Divione, basilica domni Benigni, publice. Ego, in Dei nomine, Baio presbiter hanc cessionem relegi et subscripsi. Signum Adalrici testis. S. Ricbardo. S. Bertarii. S. Altfridi. S. Agirardi. In Dei nomen, ego Sicorannus lector, rogatus, scripsi, annotavi, die sabati proximo post medio mense junio, anno undecimo regni domni nostri Pipini regis. De ISIODORO et ASZIRIACO et SALAS.