Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Sacrae hac reverentissimae basilicae sancti Benigni, ubi ipse gloriosus in corpore requiescit. Ego Rocolenus et conjux mea Ermena, pro Dei timore, vel pro respectu animarum nostrarum, vel pro eterna retribucione, ut in futurum veniam nobis prestare dignetur; propterea cedimus ad ipso sancto loco vel rectores ejus cessumque in perpetuum esse volumus et de jure nostro in jus et dominacionem ipsius basilice tradimus atque transfundimus, hoc est terram proprietatis nostre, una cum casa supraposita vel adjacenciis, tam mansis, terris, campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, quod est in pago Belnensi, in fine Maliacense, in eldere qui vocatur Vilare, omnia et ex omnibus, quicquid ad ipso mansa aspicere videtur, totum et ad integrum, cum omni re inexquisita, a die presente, ad ipsa basilica cedimus atque transfundimus, ut quicquid exinde, a die presente, rectores ipsius basilice ad profectum ipsius facere loci voluerint, liberam habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod nec fieri credimus, si nos ipsi vel aliquis de heredibus nostris, vel quislibet ulla emissa persona qui contra cessionem istam venire conaverit, quod repetit nihil evindicet et insuper, una cum socio fisco, sit culpabilis ipsius basilice vel rectoris ejus, auri uncias tres sciant se esse multandos; et hec cessio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cadussa villa, publice. Signum Rocholeni, qui hanc cessionem fecit. Signum Ermenare, que fieri et firmare rogavit. Signum Ghisleberto. Signum Ritcario. Signum Natale. Signum Ragenfredi. Datum quod fecit mensis februarius dies II in anno nono, regnante domno nostro Pippino glorioso rege. Ego Diddo lector hanc cessionem scripsi et subscripsit. De Villare in pago Belnensi.