Sacrosancte ecclesie dei, que est constructa in urbe Vienna et in honore sancti Andree dicata, in quo loco quiescunt corpora sanctorum beati Maximi presulis Christi nec non Vincentii, Orontii et Victoris beatique Pancratii atque Formasii, ubi domnus Ugo abbas preesse videtur: ego in dei nomine Belaldus clericus atque levita et frater meus Constandus cedimus iam dicte ecclesie aliquid de hereditate, quam Constancius pater noster aedificavit atque plantavit de hereditate sancti Andree, per condonamentum abbati Eymoini et monacorum sancti Andree; et postea pater noster Constandus fecit donamentum et scriptum deo et sancto Andree et monachis eiusdem loci. Cuius voluntati nos libenter obtemperantes donamus ipsam hereditatem deo et sancto Andree et monachis pro remedio patris nostri, si fas est dicere, et pro remedio anime matris nostre et pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum. Donamus vero ipsam hereditatem tali convenientia, ut, quamdiu ego Betaldus clericus et frater meus Constandus vixerimus, teneamus simul cum beneficio sancti Andree et omni anno in vestitura III sextarios de musto tempore vindemie persolvamus. Sunt autem ipse res site in pago Viennensi, in ipsa civitate, in loco qui vocatur valle Ortis, cuius termini sunt a mane via publica, a media die hereditas sancti Andree, a cercio terra sancti Mauritii, a sero similiter hereditas sancti Andree. Anc autem donationem fedmus per condonamentum domni regis Rodulfi et domne regine Ermengardis, qui in omnibus consenserunt, et accepimus de ipsis monachis loco caritatis, ego Beraldus et frater meus, viginti solidos cum beneficio sancti Andree. Si quis autem huic donationi aliquam calumpniam inferre [voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed componat tantum, quantum ista hereditas meliorata valuerit, et in antea hec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa].
Signum Beraldi levite et fratris eius Constantii.