Datierung: 1012 02 21
...regnante domino Radulfo rege in Galliis ego Umbertus Grationopolensis ecclesiae praesul … incidit desiderium in cor nostrum, ut … locum fundatum in honorem beati Laurentii martyris praefatae sedi subiectum … in pristinum restitueremus statum. Consentiente itaque domino Radulfo rege et regina Ermengarda et domino archiepiscopo Brocardo, matre quoque mea Fredeburge atque Malleno nepote meo simulque aliis nepotibus meis Umberto atque Wigone, accitum domnum Wigonem abbatem de coenobio almi Theofredi et Iohannem venerabilem monachum, deprecati sumus eos, ut eumdem locum in suo dominio susciperent et fratres ibi regulariter degentes semper delegarent …
Signum Radulfi regis. Signum Brocardi archipraesulis. S. Umberti episcopi Gratianopolitani, qui hoc donum fieri praecepit. Signum Fredeburgae matris eius. Signum Wigonis et Umberti, filiorum fratris eius. Signum Malleni nepotis eius.
Facta est carta huiusmodi anno ab incarnatione domini MXII, feria V, luna XXV, indictione X, epacta maiore III, minore XXV, concurrente III, cyclo decemnovennali VI.