Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodulfus divina clementia rex. Notum sit omnibus natis et nascendis, qualiter ego iugali amore attractus primatumque regni mei consilio ammonitus dono dilectissimae sponsae meae Irmingardi Viennam metropolim civitatem cum Pupet castello et comitatum Viennensem cum alodis et mancipiis, quae in ipso comitatu habere videor, et dono ei comitatum Salmorencensem cum alodis et mancipiis. Haec omnia, quae supra nominata sunt, habeat et possideat sub libera potestate habendi donandi vendendi comutandi vel quicquid illi placet inde faciendi. Ut haec a nobis facta credantur et a posteris nostris non infrangantur, manu nostra roboravimus et sigillo nostro insigniri iussimus.

Signum domni Rodulfi regis (M.) nobilissimi.

Paldolfus cancellarius recognovi.

Data VIII kal. maias, luna XVII, anno ab incarnatione domini MXI, regnante domno Rodulfo rege anno XVIIII; actum Aquis.