Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Rodolfus pius rex. Iustis fidelium nostrorum peticionibus acquiescere utile ducimus et honestum diiudicamus. Quapropter notum esse volumus omnibus dei ecclesie et nostris fidelibus natis et nascendis, qualiter petente Agiltrude regina coniuge nostra nec non archiepiscopo Burchardo fratre nostro et comitibus Rodulpho et Uberto damus Umberto episcopo eiusque matri domine Freburgie et nepotibus eius, Wigonis bone memorie filiis, Umberto Wigoni Willelmo, medietatem castelli de Moras et omnem terram illam, quam pater noster Gondrandus rex et nos visi sumus habere de valle Vidreri nomine usque ad Cusen villam, et medietatem de bosco de Mornadeis et mansum unum in villa de Moras, quem Otmarus habet, et servos et ancillas nostre proprietatis, qui infra istos terminos alodes habent. Hec omnia, sicut denominata sunt et descripta, teneant et possideant habentes potestatem habendi donandi vendendi vel quidquid ipsis placeret inde faciendi. Ut hec a nobis facta credantur a posteris nostris non frangantur, manu nostra roboravimus et sigillari iussimus.

Signum domni Rodulfi regis piissimi.

Paldolfus cancellarius recognovi.

Data VIII id. iunias, luna VIIII, indictione V, anno ab incarnatione domini MVIIII, regnante domno Radolfo rege anno VIIXmo; actum Agauni.