Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden der Burgundischen Rudolfinger, 22


Datierung: 926 01 18
Ausstellungsort: Saint-Gervais (vor Genf)

Dum resedisset domnus et venerabilis rex Rodulfus in Cartris villa, veniens femina Bertagia in voce reclamationis ante domno rege proclamavit se de res, que sunt sitas in pago Equestrico et in curte Auenaco, de res, que de parte iugale suo nomine Alteo illi et filio suo nomine Alteo obvenire debuerat. Ipsas res Leutardus tenebat et contra eis mali ordine recontendebat. Audiens domnus rex hanc proclamationem iussit fidelibus suis Turumbertum comitem et Anselmum comitem de pago Equestrico atque Ugonem comte palatio, ut ipsam proclamationem vel alias in primo placito quod ipsi tenuerint legibus inquirant vel finiant. In eadem presentia misit ipse Ugo bannum domini regis, ut ad mallum primum, quod in ipso comitatu tenuerint, in eadem presentia veniant Leutardus et Teodoricus vel ipsa femina. Postmodum vero veniens iam dictus comte palacius et Anselmus comes in vico sancti Geruasii ……….. in mallo publico ad iustitias faciendas vel finiendas. Ibique veniens prelibata femina vel filius suus, quem de Alteo viro suo habuit, cui nomen suum inposuit, in voce reclamationis dicens, quod Leutardus recontendebat res in curte Auenaco, quem vir suus ei vel herede suo legibus dimiserat. In ipsa ora surrexit Teodoricus et dixit, quod ipsa femina eam legibus in coniugio non habuerat, quod ipsa vel filius suus Alteus ipsas res vel alias de parte Alteo per legem hereditare debuissent. Ipsa vero femina cartas ibi ostendit, quod vir suus ei rogare fecerat, sicut antiqua consuetudo est, et dixit, quod Ugo comes filius Ricardi et germanus suus Giboinus ad coniugium eam sociaverunt adque dederunt. Et in eadem presentia adhibiti sunt testimonia, hi sunt: Plastusfus vir sicut Macdalbertus, Leufredia, Borgo, Gamsulfur, Armoimi, Ramboto, Adalbertus, ….. Ratcherius, Giso, Reimerius; manus positas in eadem presentia super sanctas reliquias sic iurantes in eorum sacramento dixerunt: si eis adiuvet deus et ille sanctorum reliquie, sic legibus eam Alteus ipsam feminam accepit, quod ipsas res vel alias quas ipse dimiserit ipsa vel heres suus hereditare debebant quam alicui reddere. Ipse comes misit suum missum per iuditium ibi residentium Teodonem, ut super ipsas res veniat et ipsam feminam reddat, sicuti et fecit.

Sig. + Anselmi comiti. Sig. + Ugoni comte palatii. Sig. + Gausperti. Sig. + Ornati. Gislouoldus presens fuit et subscripsit. Sig. + Amedeo. Sig. + Teodoni. Sig. + Aeriberti. Sig. + Beroardi. Sig. + Teoduino. Sig. + Borgoni. Sig. + Uuigoni et alii plures.

Ego in dei nomine Maiolus cancellarius hunc iudicium scripsi, datavi die Mercoris, XV kalendas februarii anno XV regnante domno nostro Rodulfo rege.