Datierung: (885) 08 13
Ausstellungsort: Saint-Prex
Noticia vestitoria, qualiter vel quibus presentibus bonis hominibus veniens donnus Rǒdulfus comes nec non etiam inclitus marchius ad ecclesiam almi Prothasii revestivit amabili episcopo Hieronimo Lausonensis ecclesie una cum canonicis eiusdem ecclesie, qui ibidem aderant, invice Reginolfi de ipsa ecclesia, que diu fuerat subtracta a prefato loco, simul cum Draciaco villa omnibusque ibidem aspicientibus cum integritate ob remedium predicti Reginolfi, sicut in ipsa carta donationis continetur, quam ei fecit propter remunerationem vite eterne et ut memoriale ipsius annis singulis specialiter ibi celebrent, sicut in prefata carta insertum est; et tam ipse pontifex quamve successores illius potestatem habeant faciendi ex hoc quod voluerint, tam secundum deum quam secundum seculum, sicut ipsa carta loquitur. Et ut vigorem firmitatis per cuncta evi curricula obtinere queat, nomina illorum, qui presentes fuerunt, subter habentur inserta.
Hec sunt acta in ipsa ecclesia id. aug. cum stipulatione subnixa. Ruodulfus comes, qui hanc noticiam consensit. Arismundo, Turinberto, Ransone, Itone, Folcrado, Ruodperto, Ameldrico, Leuprant.