Priscorum legum auctoritates sancserunt, ut qualiscumque persona res aecclaesiasticas sub usu beneficii in suis necessitatibus procurandis vel adsequendis adquirere voluerit, sub ipsius munificencia, qui capud aeclesiae praeesse dinoscitur, in nomine prestariae sive libelli eas tenere sub censo usque decem et novem annis debeat atque his expletis aut ipsum libellum renovare studeat aut certe rector aeclesiae ipsas res in suo iure ac dominatione recipiat. Quapropter ego in dei nomine Rhodulfus humilis comes nec non et monasterii sancti Mauricii Agaunensis abba: dum non est incognitum, quod in regno Tusciae villam nuncupantem Paterno et Aciano cum apendiciis suis rectores iam fati monasterii semper tenuerunt et nos adhuc tenere dinoscimur, et postea vos, illustrissima Ingelberga augusta, a nobis expetistis, ut ipsam villam cum omnibus ad se apendiciis pertinentibus in nomine libelli sive prestariae vobis concedere deberemus, quod ita in dei nomine et fecimus, una cum consensu omnium fratrum in praefato monasterio domino militantium. Igitur, sicut superius diximus, petitionem vestram libenti animo consencientes has litteras libelli nos in vobis conscribere placuit, eo videlicet tenore, ut iam dictam villam cum omnibus appendiciis vel adiacenciis suis diebus vitae vestrae ad meliorandum vel excolendum in beneficium habere debeatis et annis singulis ad praefatum monasterium seu etiam ipsius monasterii rectoribus solidos XV in censum prosolvere debeatis. Si vero, quod absit, ex ipso censo neglegens fueritis aut reddere recusaveritis vel, quod non credimus, ipsas res pegeraveritis, auro libras XXV ad ipsum monasterium eiusque rectoribus prosolvere debeatis; et aliubi ipsas res nec dare nec vendere nec alienare nec naufragare pontifitium non habeatis. Et quamvis longeva sit vestra possessio, nullum praeiudicium contra nos nec contra partem praedicti monasterii generare non debeatis, sed post vestrum discessum, quando quidem deus voluerit, ipsas res cum omni re melioratas aut supra positas nos aut egentes ipsius monasterii absque ulla iudiciaria potestate vel cuiuscumque contraditione recipere debeamus. Et quod supra inserere debuimus, nunc emendantes, annis singulis in luminaribus sancti Mauricii pro salute animae vestrae ad supra memoratum placitum oleo modium unum dare studeatis. Et insuper huius libelli conscripcio vestro in tempore Christo propicio inviolabilem obteneat firmitatem cum stipulatione subnixa.
Signum (M.) Rhodulfi comitis, qui huius libelli paginam firmavi atque canonicis monasterii nostri firmare rogavi.
Erifredus diacanus atque prepositus consensi et subscripsi (Signum). Raganoldus concripsit et subscripsit (M.). Manno diaconus consensi et subscripsi (Signum). Ualtadus presbiter conscripsi et subscripsi (Signum). Nithpertus presbiter consensi et subscripsi (M.). Auuarnus levita consensi et subscripsi (M.). Dado presbiter consensi et subscripsi (Signum). Fredolus humilis presbiter consensi et sub(M.)-cripci. Emmo diaconus consensi et subscripsi (M.). Gisulfus presbiter consensit et subscripsit (Signum). Baltherius presbiter consensi et subscripsi (Signum). Giso diaconus consensi et subscripsi (Signum). Lantfredus diaconus consensi et subscripsi (Signum). Adalarus presbiter consensit et subscripsit (Signum). Autramnus presbiter consensi et subscripsi (M.). Uuanuigus presbiter consensi et subscripsi (Signum). Siuuenus presbiter consensi et subscripsi (Signum). Dodo clericus consensi et subscripsi (M.). Auto diaconus consensi et subscripsi (M.). Andreas diaconus consensi et subscripsi (M.). Achardus diaconus consensi et subscripsi (Signum). Berengerius presbiter consensi et subscripsi (Signum).
(C.) In dei nomine Baltherius presbiter hunc libellum praestatorium ceu benificialem iubente domino ac seniori meo Rhodulfo iuniori quondam Bertoldo dictavi, et ego postmodum relegi atque superius subscripsi; datavi die martis, VIII kal. aprilis, anno siquidem incarnationis domini DCCCLXXVII, regnantibus domnis regibus nostris Karlomanno, Hludouuico et Karolo, in indictione secunda; feliciter.